Y-King · J.-B. Régis
Sententia
Ken in dorso suum corpus, seu se ipsum non noscit. Si eat in aulam neminem videt. Nullum est erratum.
Imago editionisEPIPHONEMA PRIMUM.
Digitos detinet; nullum est erratum. Oportet ut sit soliditas.
Imago editionis · 301EPIPHONEMA SECUNDUM.
Poplitis juncturam detinet, absque auxilio sequitur. In illius corde nihil decreti.
Imago editionis · 302EPIPHONEMA TERTIUM.
Scapulas detinet, a renibus removet, hoc periculosum, corde dolorosum.
Imago editionis · 302EPIPHONEMA QUARTUM.
Suum corpus detinet; nullum est malum.
Imago editionis · 303EPIPHONEMA QUINTUM.
Suas genas detinet. Verba seriem habent. Non est, quod poeniteat.
Imago editionis · 304EPIPHONEMA SEXTUM.
Fortiter detinet, hoc bonum.
Imago editionis · 304Ex: Y-King · J.-B. Régis
Textus linearum ex imaginibus editionis 1834–1839 Bibliothecae Publicae Bavaricae (BSB), ope intellegentiae artificialis semel transcriptus: 384 lineae et duo additamenta. □ litteram incertam indicat. Nondum independenter iterum collatus; non est editio critica. Numeri ad nexus pertinent ad imagines, non semper ad paginas impressas. Sententiae 64 hexagrammatum die 2026-10-25 ex eisdem imaginibus de novo semel transcriptæ sunt; haec nova origo fontis non ad priorem importationem retro refertur. Materia digitalis fontis sub condicionibus NoC-NC ad usum non commercialem adhibetur, non sub licentia CC huius situs. Imago editionis ↗
BSB · NoC-NC 1.0